DE CONIVNCTIONE
  Coniunctiones dictae sunt ab eo, quod coniungant elocutionem. nam 418.4
siqui dicat 'ego tu eamus', dissidet elocutio; si interponas et et dicas 5
'ego et tu eamus', incipit cohaerere. copulativae dicuntur eo, quod et
verba et sensum copulant, ut siqui dicat 'ego et tu eamus'. nam in hac
elocutione et verba coniuncta sunt et sensus: utrumque enim iturum signi-
ficat. disiunctiva vero penitus contra naturam sermonis fuisset inventa,
nisi vel verba coniungeret. nam quid tam contrarium coniunctioni, quam 10
habere speciem disiunctionis? sed ideo disiunctiva dicitur, quod sensum
disiungat: nam verba coniungit, ut siqui dicat 'ego aut tu eamus'. nunc
enim elocutio coniuncta est, sed sensus disiunctus: non enim utrumque,
sed alterum iturum significat. expletivae dicuntur coniunctiones eo, quod
additae illud quod minus fuerat explere contendunt, ut siqui dicat negle- 15
genti lege, dicendo lege in eo eum arguit, quod non legit; at si dicat
'saltem lege', in eo arguit, quod nihil omnino agit. inter causales et
rationales hoc interest, quod tunc utimur causalibus, cum de causa loqui-
mur, tunc rationalibus, cum de ratione. causa est autem, quae nos in-
pingit ad aliquid faciendum; ratio autem, qua utimur in faciendo. sed 20
plane sciendum est quod pro rationalibus causales ponere possumus; pro
causalibus numquam ponimus rationales. etenim causa non statim ratione
reperitur; ubi autem ratio est, iam causa praecessit. in ordine autem hoc
servandum est, quod sunt aliquae quae semper praeponuntur, ut at ast.
dicimus enim 'ast ego quae divum incedo regina', non 'ego ast'; 25
et item 'at pater Anchises', non 'pater at Anchises'. postponuntur
vero que autem: dicimus enim 'primusque Machaon', non 'que pri-
mus Machaon', et 'hoc autem fac', non 'autem hoc fac'. igitur vero
et primo et ultimo et medio convenit loco: dicimus enim et 'igitur patres
conscripti censuerunt' et 'patres igitur conscripti censuerunt'. 30