DE PRAEPOSITIONE
  Praepositio dicta est, quod in loquendo praeponitur (dicimus enim 418.32
'apud amicum sum'), excepta una praepositione, quae non numquam
praeponitur et postponitur, ut tenus (dicimus enim et 'pube tenus' et
'tenus pube'), et excepta altera praepositione, id est cum, scilicet in 35
pronominibus non nullis, ut mecum tecum nobiscum vobiscum, quod con-
tra artem ex aperto dicitur (nemo enim dicit 'cum me', 'cum te' propter 419.1
cacenphaton). natura enim praepositionis exigebat, ut praeponeretur. ac-
cusativae praepositiones sunt xxx, quae accusativo tantum iunguntur vel
singulari vel plurali. ex his ad et apud diversas habent significationes.
nam ad ad locum significat, ut 'ad patrem vado', apud vero in loco, ut 5
'apud parentem sum'. sed ad non numquam auctoritate etiam in loco
reperitur, ut 'decem fiscos ad senatorem illum relictos', et
apud Maronem 'ad Troiam pro caris gesserat Argis'. temptave-
runt plerique facere discretionem et in hac elocutione, quae fit de ad et
de in, ut 'ad forum venio', 'in forum venio'. etenim 'ad forum venio' 10
est ad forum accedo, 'in forum venio' forum ingredior, ut sit illud prius
propinquantis ad locum, hoc autem locum ipsum tenentis, sicut videtur
locutus esse Salustius dicendo 'hi utrique ad urbem imperatores
erant inpediti ne triumpharent calumnia paucorum'. nam si
necdum triumphaverant, urbem ingressi non fuerant. ergo 'ad urbem' 15
quod dixit, propinquantis significatio habetur, non ingredientis. usque
etiam praepositio novo modo sibi aliam coniungit praepositionem: dicimus
enim, ut Vergilius 'ad usque columnas exulat'. nec sequi debemus
quod non nulli dicunt, usque adverbium esse. multo minus enim sibi
iungeret praepositionem, si adverbium fuisset: adverbio enim praepositio 20
separatim non cohaeret. et e et ex praepositiones habent differentiam.
nam si pars orationis sequatur a vocali incohans, ex praeponimus, ut 'ex
amico'; si autem a consonanti inchoet, e, ut 'e foro'. e contrario au-
tem positae aut hiatum faciunt aut asperitatem, hiatum 'e amico', aspe-
ritatem 'ex foro'. clam praepositio, quam Donatus inter ablativas posuit, 25
scire debemus quod indifferenter pro arbitrio dicentis et ablativo iungitur
et accusativo: dicimus enim et 'clam patre' et 'clam patrem'. in sub
super et subter et accusativae sunt et ablativae; sed apud maiores nostros
indifferenter ponebantur, id est nulla lege servata. nam et Virgilius dixit
'rapuitque in fomite flammam' pro 'in fomitem', et Horatius 30
[Naso]
    destrictus ensis cui super impia
    cervice pendet
pro 'super cervicem', et Cicero 'si forte in eo quaeritis' pro 'in
eum', et similia. verum tamen aetas posterior super et subter accusativas 35
fecit. in vero et sub coniunguntur accusativis casibus, cum mutatio est
loci, ut 'in forum vado'; 'sub basilicam vado'; tunc iunguntur ablativis,
cum permansio est, 'in foro sum', 'sub basilica sum'. haec autem 420.1
mutatio vel permansio verborum, quae ad elocutionem praeponenda sunt,
ratione colligitur. nam pergo proficiscor vado et huius modi mutationem
significant, sto sedeo dormio et huius modi permansionem. loquellares
praepositiones ideo dicuntur, quia semper cohaerent, ut conduco recipio. 5
cohaerere autem eas res illa significat, quod non patiuntur in significa-
tione interpositionem: nemo enim dicit 'con tibi duco' aut 're illum
cipio'. praepositiones cum postpositae fuerint, si casum suum reservent,
adhuc praepositiones sunt, ut 'transtra per et remos'. si autem
casum mutent, fiunt adverbia, ut 'tempore post'. sed plerumque metro- 10
rum ratione etiam praepositae idem faciunt, ut 'longo post tempore
venit'. sciendum est etiam, praepositiones utriusque casus quotiens pro
aliis praepositionibus ponuntur, illis eas casibus iungi, quibus iunguntur
illae pro quibus ponuntur, ut 'in alterum'. nam quoniam in modo con-
tra significat, accusativo iungenda est, quia contra accusativi casus est. 15
item 'super Priamo rogitans': quoniam super de significat, ablativo
iungenda est.