| arma multi varie disserunt cur ab armis Vergilius coeperit, | 1.1.1 |
| omnes tamen inania sentire manifestum est, cum eum constet | |
| aliunde sumpsisse principium, sicut in praemissa eius vita monstra- | |
| tum est. per 'arma' autem bellum significat, et est tropus meto- | |
| nymia. nam arma quibus in bello utimur pro bello posuit, sicut | 5 |
| toga qua in pace utimur pro pace ponitur, ut Cicero "cedant arma | |
| togae", id est bellum paci. {⁴³alii ideo 'arma' hoc loco proprie | |
| dicta accipiunt, primo quod fuerint victricia, secundo quod divina, tertio | |
| quod prope semper armis virum subiungit, ut "arma virumque ferens" | |
| et "arma acri facienda viro".}⁴³ arma virvmqve figura usitata | 10 |
| est ut non eo ordine respondeamus quo proposuimus; nam prius de | |
| erroribus Aeneae dicit, post de bello. hac autem figura etiam in | |
| prosa utimur. sic Cicero in Verrinis "nam sine ullo sumptu | |
| nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos | |
| exercitus nostros vestivit, aluit, armavit". {⁴³non nulli autem | 15 |
| hyperbaton putant, ut sit sensus talis 'arma virumque cano, genus | |
| unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae', mox illa | |
| revoces 'Troiae qui primus ab oris'; sic enim causa operis declaratur, | |
| cur cogentibus fatis in Latium venerit. et est poeticum principium | |
| professivum 'arma virumque cano', invocativum 'Musa mihi causas | 20 |
| memora', narrativum 'urbs antiqua fuit'. et professivum quattuor | |
| modis sumpsit: a duce 'arma virumque cano', ab itinere 'Troiae qui | |
| primus ab oris', a bello 'multa quoque et bello passus', a generis suc- | |
| cessu 'genus unde Latinum'.}⁴³ virvm quem non dicit, sed circum- | |
| stantiis ostendit Aeneam. {⁴³et bene addidit post 'arma' 'virum', quia | 25 |
| arma possunt et aliarum artium instrumenta dici, ut "Cerealiaque | |
| arma".}⁴³ cano polysemus sermo est. tria enim significat: aliquando | |
| laudo, ut "regemque canebant"; aliquando divino, ut "ipsa canas | |
| oro"; aliquando canto, ut in hoc loco. nam proprie canto significat, | |
| quia cantanda sunt carmina. troiae Troia regio est Asiae, Ilium | 30 |
| civitas Troiae; plerumque tamen usurpant poetae et pro civitate vel | |
| regionem vel provinciam ponunt, ut Iuvenalis "et flammis Asiam | |
| ferroque cadentem". {⁴³Probus ait Troiam Graios et Aiax non | |
| debere per unam i scribi.}⁴³ qvi primvs quaerunt multi, cur Aeneam | |
| primum ad Italiam venisse dixerit, cum paulo post dicat Antenorem | 35 |
| ante adventum Aeneae fundasse civitatem. constat quidem, sed | |
| habita temporum ratione peritissime Vergilius dixit. namque illo | |
| tempore, quo Aeneas ad Italiam venit, finis erat Italiae usque ad | |
| Rubiconem fluvium: cuius rei meminit Lucanus et Gallica certus | |
| limes ab Ausoniis disterminat arva colonis. unde apparet | 40 |
| Antenorem non ad Italiam venisse, sed ad Galliam cisalpinam, in | |
| qua Venetia est. postea vero promotis usque ad Alpes Italiae finibus, | |
| novitas creavit errorem. plerique tamen quaestionem hanc volunt | |
| ex sequentibus solvi, ut videatur ob hoc addidisse Vergilius 'ad | |
| Lavina litora', ne significaret Antenorem. melior tamen est superior | 45 |
| expositio. {⁴³primvs [ergo] non ante quem nemo, sed post quem nullus, | |
| <ut> "tuque o, cui prima furentem fundit equum magno tellus | |
| percussa tridenti et hic mihi responsum primus dedit". vel lau- | |
| dative 'primus', ut "primam qui legibus urbem fundabit, Curibus | |
| parvis". ab oris speciem pro genere; nam oras terras generaliter | 50 |
| debemus accipere. sane praepositionem mutavit, nam 'ex oris' melius | |
| potuit dicere.}⁴³ |