| italiam ars quidem hoc exigit, ut nominibus provinciarum | 1.2.1 |
| praepositiones addamus, civitatum numquam. tamen plerumque per- | |
| verso ordine lectum est; nam ecce hoc loco detraxit provinciae | |
| praepositionem dicens 'Italiam venit' {⁴³pro ad Italiam venit.}⁴³ Tullius | |
| in Verrinis "ea die Verres ad Messanam venit" pro Messanam | 5 |
| venit. sane sciendum est usurpari ab auctoribus, ut vel addant vel | |
| detrahant praepositiones; namque ait Vergilius "silvis te, Tyrrhene, | |
| feras agitare putasti" pro in silvis. ut ergo illic detraxit loco | |
| praepositionem, sic hic provinciae. et est figura. Italia autem pars | |
| Europae est. Italus enim rex Siculorum profectus de Sicilia venit | 10 |
| ad loca, quae sunt iuxta Tiberim, et ex nomine suo appellavit | |
| Italiam. ibi autem habitasse Siculos ubi est Laurolavinium, mani- | |
| festum est, sicut ipse alio loco dicit "Siculi veteresque Sicani | |
| et gentes venere Sicanae saepius". {⁴³sane 'Italiam' i contra | |
| naturam producta est, cum sit natura brevis.}⁴³ fato profvgvs 'fato' | 15 |
| ad utrumque pertinet, et quod fugit, et quod ad Italiam venit. et | |
| bene addidit 'fato', ne videatur aut causa criminis patriam deseruisse, | |
| aut novi imperii cupiditate. profugus autem proprie dicitur qui | |
| procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. multi tamen | |
| ita definiunt, ut profugos eos dicant qui exclusi necessitate de suis | 20 |
| sedibus adhuc vagantur, et simul atque invenerint sedes, non dicantur | |
| profugi, sed exules. sed utrumque falsum est. nam et profugus | |
| lectus est qui iam sedes locavit, ut in Lucano "profugique a gente | |
| vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis", et exul | |
| qui adhuc vagatur, ut in Sallustio "qui nullo certo exilio vaga- | 25 |
| bantur": adeo exilium est ipsa vagatio. {⁴³quidam hic 'profugus' | |
| participium volunt. sane non otiose fato profugum dicit Aeneam, | |
| verum ex disciplina Etruscorum. est enim in libro qui inscribitur | |
| litterae iuris Etruriae scriptum vocibus Tagae, "eum qui genus a | |
| periuris duceret, fato extorrem et profugum esse debere". porro | 30 |
| a Laomedonte periuro genus ducit Aeneas, siquidem alibi ait "satis | |
| iam pridem sanguine nostro Laomedonteae luimus periuria | |
| Troiae".}⁴³ lavinaqve venit litora haec civitas tria habuit no- | |
| mina. nam primum Lavinum dicta est a Lavino, Latini fratre; | |
| postea Laurentum a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio | 35 |
| post fratris mortem civitatem augeret; postea Lavinium a Lavinia, | |
| uxore Aeneae. ergo 'Lavina' legendum est, non 'Lavinia', quia post | |
| adventum Aeneae Lavinium nomen accepit, et aut Lavinum debuit | |
| dicere, sicut dixit, aut Laurentum. quamvis quidam superfluo esse | |
| prolepsin velint. {⁴³sane bene addidit 'Lavina', ut ostenderet ad quam | 40 |
| partem Italiae venisset Aeneas, quia et multi alii eo tempore ad Ita- | |
| liam venerant, ut Capys, qui Capuam, Polites, qui Politorium condi- | |
| derunt.}⁴³ |