| litora Laurolavinium constat octo milibus a mari remo- | 1.3.1 |
| tam. nec nos debet fallere quia dixit 'Lavina litora'. litus enim | |
| dicitur terra quoque mari vicina, sicut ipse Vergilius in quarto "cui | |
| litus arandum", cum per naturam litus arari non possit. ergo | |
| scire debemus, litus posse et terram dici. {⁴³Fabius Maximus anna- | 5 |
| lium primo "tum Aeneas aegre patiebatur in eum devenisse | |
| agrum, macerrimum litorosissimumque".}⁴³ mvltvm ille 'mult- | |
| ille' conlisio est. et 'ille' hoc loco abundat; est enim interposita | |
| particula propter metri necessitatem, {⁴³ut stet versus}⁴³: nam si detrahas | |
| 'ille', stat sensus; 'qui primus' enim ad omnia possumus trahere. | 10 |
| sic alio loco "nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sini- | |
| stra". est autem archaismos. {⁴³aut certe 'ille', quia haec particula | |
| more antiquo aut nobilitati aut magnitudini dabatur, ut "ac velut ille | |
| canum et saucius ille".}⁴³ et terris iactatvs fatigatus est enim | |
| apud Thraciam monstro illo, quod e tumulo Polydori sanguis ema- | 15 |
| navit, apud Cretam pestilentia, apud Strophadas insulas Harpyiis, | |
| tempestate vero et in primo et in tertio. iactamur autem in mari | |
| fluctibus, fatigamur in terris. et bene duorum elementorum mala | |
| uno sermone conplexus est. et alto modo mari, {⁴³quia navigans | |
| Scyllam et Polyphemum effugit, perditus etiam est Orontes, amissus | 20 |
| Palinurus et Misenus.}⁴³ altum tamen sciendum est quod et superio- | |
| rem, {⁴³ut "Maia genitum demittit ex alto"}⁴³ et inferiorem altitudinem | |
| significat; namque mensurae nomen est altitudo. |