| vi svpervm violentia deorum, secundum Homerum, qui | 1.4.1 |
| dicit a Iunone rogatos esse deos in odium Troianorum: quod et | |
| Vergilius tetigit dicens "vos quoque Pergameae iam fas est | |
| parcere genti, dique deaeque omnes". latenter autem defendit | |
| hac ratione Troianos, quod non suo merito eos insequebantur numina, | 5 |
| sed Iunonis inpulsu. {⁴³multi 'vi superum' posse accipi dicunt Irim | |
| Aeolum Iuturnam Iunonem, sed melius iudicant, vi quam superi | |
| habent.}⁴³ saevae cum a iuvando dicta sit Iuno, quaerunt multi, | |
| cur eam dixerit saevam, et putant temporale esse epitheton, quasi | |
| saeva circa Troianos, nescientes quod saevam dicebant veteres | 10 |
| magnam. sic Ennius "induta fuit saeva stola". item Vergilius | |
| cum ubique pium inducat Aeneam, ait "maternis saevus in armis | |
| Aeneas", id est magnus. memorem ivnonis ob iram constat | |
| multa in auctoribus inveniri per contrarium significantia: pro activis | |
| passiva, ut "pictis bellantur Amazones armis"; pro passivis | 15 |
| activa, ut "populatque ingentem farris acervum". et haec | |
| varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus ora- | |
| tionis, ut sit adverbium pro adverbio, ut est "hoc tunc ignipotens | |
| caelo descendit ab alto" pro huc; et in participio, ut "et qua | |
| vectus Abas" pro qua vehebatur; et in nomine, ut 'memorem Iunonis | 20 |
| ob iram' non quae meminerat, sed quae in memoria erat. de his | |
| autem haec tantum quae lecta sunt ponimus nec ad eorum exem- | |
| plum alia formamus. {⁴³sane memor apud veteres non tantum dice- | |
| batur ὁ μεμνημένος, sed etiam ὁ μνήμων. et hoc per confusionem | |
| verbi et nominis; nam 'memorem' est verbi significatio, cum non sit | 25 |
| nomen.}⁴³ |