incipio svper his his incipio, {⁴³id est verbis}⁴³. 'super' {⁴³autem}⁴³ 2.348.1
insuper, quis iam audebant: unde paulo post ait 'furor additus'.
ivvenes fortissima frvstra pectora ordo talis est: iuvenes, for-
tissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt
{⁴³omnes}⁴³ dii: unde si vobis cupido certa est, me sequi audentem ex- 5
trema, moriamur et in media arma ruamus. {⁴³[alii 'sequi' pro 'sequendi'
accipiunt.]}⁴³ obscuritatem autem facit hoc loco et synchysis, id est
hyperbati longa confusio, et falsa lectio: nam multi 'audendi' legunt,
multi 'audenti'. sed neutrum procedit. ergo 'audentem' legendum est.