| excessere quia ante expugnationem evocabantur ab ho- | 2.351.1 |
| stibus numina propter vitanda sacrilegia. {⁴³inde est, quod Romani | |
| celatum esse voluerunt, in cuius dei tutela urbs Roma sit. et iure | |
| pontificum cautum est, ne suis nominibus dii Romani appellarentur, ne | |
| exaugurari possint. et in Capitolio fuit clipeus consecratus, cui inscriptum | 5 |
| erat 'genio urbis Romae, sive mas sive femina'. et pontifices ita pre- | |
| cabantur 'Iuppiter optime maxime, sive quo alio nomine te appellari | |
| volueris': nam ipse ait "sequimur te, sancte deorum, | |
| quisquis es".}⁴³ |