| tris Latinum est. genetivus enim pluralis quotiens in | 1.108.1 |
| 'ium' exit, accusativum pluralem in 'is' mittit, ut 'puppium pup- | |
| pis'; quotiens in 'um' exit, in 'es' mittit, ut 'patrum patres'. | |
| saxa latentia {⁴³modo}⁴³ propter tempestatem, {⁴³non ut quidam tradunt | |
| tranquillo mari; nam quemadmodum latent quae nomen habent?}⁴³ haec | 5 |
| autem saxa inter Africam, {⁴³Siciliam}⁴³ et Sardiniam {⁴³et Italiam}⁴³ sunt, | |
| quae saxa ob hoc Itali aras vocant, quod ibi Afri et Romani | |
| foedus inierunt et fines imperii sui illic esse voluerunt. unde et | |
| Dido "litora litoribus contraria, fluctibus undas inprecor". | |
| quae arae a Sisenna "propitiae" vocantur. {⁴³alii dicunt Graecos haec | 10 |
| saxa βωμοὺς appellare. quidam insulam fuisse hunc locum tradunt, | |
| quae subito pessum ierit, cuius reliquias saxa haec exstare, in quibus | |
| aiunt Poenorum sacerdotes rem divinam facere solitos. has aras alii | |
| Neptunias vocant, sicut Claudius Quadrigarius I. annalium "apud | |
| aras, quae vocabantur Neptuniae". Varro de ora maritima lib. I | 15 |
| "ut faciunt hi, qui ab Sardinia Siciliam aut contra petunt. | |
| nam si utramque ex conspectu amiserunt, sciunt periculose | |
| se navigare ac verentur in pelago latentem insulam, quem | |
| locum vocant aras". torqvet iacit, inmittit, ut "torquet aquosam | |
| hiemem". alibi 'torquet' deflectit, ut "torquet medios nox umida | 20 |
| currus". alibi regit et frenat, ut "cuncta tuo qui bella pater sub | |
| numine torques". alibi sustinet et fert "axem umero torquet stellis | |
| fulgentibus aptum".}⁴³ |