| saxa vocant itali mediis qvae in flvctibvs aras | 1.109.1 |
| ordo est, quae saxa in mediis fluctibus Itali aras vocant. {⁴³pro qui- | |
| bus hunc ordinem esse ait 'tris Notus abreptas mediis fluctibus in saxa | |
| latentia torquet'. alii 'mediis <quae> fluctibus aras' legunt, ut sit ordo 'saxa | |
| vocant Itali aras, quae mediis fluctibus', ut desit 'sunt'. Italos autem | 5 |
| aliqui non qui in Italia nati sint, sed qui Latine loquantur accipiunt.}⁴³ |