| dorsvm inmane eminens, altum, secundum Homerum. | 1.110.1 |
| {⁴³vel certe eminens planities aut superficies durior. aut sic ait hic poeta | |
| 'dorsum' de saxo, ut Homerus "νῶτα θαλάσσης", sicut alibi ipse | |
| "dorso dum pendet iniquo". quidam 'inmane' pro malo accipiunt | |
| positum propter naufragia, quae ibi solent fieri; nam 'manum' bonum | 5 |
| dicunt, ergo quod bono contrarium inmane; non enim potest pro magno | |
| accipi, <ut> alibi "posuitque inmania templa", quia non facile appa- | |
| rent haec saxa, nisi cum mare ventis movetur. 'dorsum' autem hoc | |
| loco non absurde ait, quia Graece arae ipsae ἳππου νῶτα dicuntur, ut | |
| Sinnius Capito tradidit, secundum Homerum.}⁴³ mari svmmo vel in | 10 |
| summo, vel in placido. |