| tantaene animis caelestibvs irae hic iam non de qua | 1.11.1 |
| litate iracundiae, sed de quantitate quaerit; nimia etenim ira est | |
| quae pietatis non habet considerationem. et hoc quidem secundum | |
| Stoicos dicit, [sed miratur, cur tantum] nam Epicurei dicunt deos | |
| humana penitus non curare. 'tantaene' quasi exclamatio est mirantis, | 5 |
| {⁴³cum es ipsa narratione sententiam trahentes nostram personam inter- | |
| ponimus, ut "'tanton' placuit concurrere motu". non nulli 'tan- | |
| taene' legunt, ut interrogatio sit potius quam exclamatio.}⁴³ animis | |
| caelestibvs dis superis, nam apud inferos constat esse iracundiam, | |
| ubi sunt Furiae. {⁴³'animis' vero τοῖς θυμοῖς.}⁴³ | 10 |