| vrbs antiqva fvit urbs dicta ab orbe, quod antiquae civi- | 1.12.1 |
| tates in orbem fiebant; vel ab urvo, parte aratri, quo muri de- | |
| signabantur. et 'antiqua' autem et 'fuit' bene dixit, namque et | |
| ante septuaginta annos urbis Romae condita erat, et eam deleverat | |
| Scipio Aemilianus. quae autem nunc est postea a Romanis est | 5 |
| condita: unde antiquam accipe et ad conparationem istius quae | |
| nunc est, et Roma antiquiorem. {⁴³alii 'antiqua' nobilis, 'fuit' autem | |
| pro 'erat' accipiunt.}⁴³ tyrii tenvere coloni deest 'quam', {⁴³vel | |
| ut alii volunt 'hanc'}⁴³: amant namque antiqui per epexegesin dicere | |
| quod nos interposito pronomine exprimimus. item "est locus | 10 |
| Hesperiam Grai cognomine dicunt" deest 'quem'. 'coloni' | |
| autem dicuntur cultores advenae, et hos de Tyro constat venisse | |
| qui Carthaginem condiderunt. {⁴³sane veteres colonias ita definiunt: | |
| colonia est coetus eorum hominum qui universi deducti sunt in locum | |
| certum aedificiis munitum, quem certo iure obtinerent. alii: colonia | 15 |
| est quae graece ἀποικία vocatur; dicta autem est a colendo; est autem | |
| pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicam habeant ex con- | |
| sensu suae civitatis, aut publico eius populi unde profecta est consilio. | |
| hae autem coloniae sunt quae ex consensu publico, non ex secessione | |
| sunt conditae.}⁴³ | 20 |