| italiam contra constat tria latera habere Italiam, superi | 1.13.1 |
| maris, inferi, Alpium: unde tollendi erroris causa adiecit 'contra | |
| Tiberina ostia', quae in infero mari sunt. {⁴³aut certe [ideo] 'Ita- | |
| liam contra' quasi de aemula dictum accipiamus, ut non tantum situ | |
| quantum et animis contra. Ostiam vero ideo veteres consecratam | 5 |
| esse voluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello navali ageretur, id | |
| auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum | |
| auspici, ut Tiberis, cum colonia esset.}⁴³ longe valde. Sallustius | |
| "longe alia mihi mens est patres conscripti". {⁴³aut certe 'maxime' | |
| vel 'praecipue', ut sit Carthago praecipue posita contra Tiberina ostia. | 10 |
| Cicero pro Rabirio "et cum universo populo Romano, tum vero | |
| equestri ordini longe carissimus". 'Tiberina' autem pro Tiberis | |
| posuit. quidam sane ita volunt iungi, non 'longe ostia', sed 'longe | |
| dives', id est valde dives.}⁴³ |