| telorvm interea cessat genvs bene addidit 'genus'. | 2.468.1 |
| telum enim dicitur secundum Graecam etymologiam ἀπὸ τοῦ τηλό- | |
| θεν quicquid longe iaci potest: quamquam legerimus de gladio | |
| "at non hoc telum mea quod vi dextera versat" et | |
| sequitur "dixit et sublatum consurgit in ensem". telum autem | 5 |
| illo loco dictum a longitudine, unde et mustelam dicimus. |