| vestibvlvm 'vestibulum' est prima ianuae pars. dictum | 2.469.1 |
| autem vestibulum vel quod ianuam vestiat, ut videmus cameram | |
| duabus sustentatam columnis: vel quoniam Vestae consecratum est. | |
| unde nubentes puellae limen non tangunt. Lucanus "trans- | |
| lata vitat contingere limina planta". singula enim domus | 5 |
| sacrata sunt diis: ut culina penatibus, maceries, quae ambit domum, | |
| Herceo Iovi. {⁴³sane videtur vestibulum et limen pro una re dixisse.}⁴³ | |
| pyrrhvs a colore {⁴³comae}⁴³ dictus, qui Latine burrus dicitur. {⁴³ita et | |
| Sallustius 'Crispus'.}⁴³ |