| apparent aliud est 'parere' et aliud 'apparere'. 'parere' | 1.118.1 |
| enim est oboedire, ut "paret amor dictis", 'apparere' autem, | |
| videri, ut "apparet liquido sublimis in aëre Nisus". et haec | |
| observatio diligenter custodiri debet, licet eam auctores metri causa | |
| plerumque corrumpant. rari vel propter maris magnitudinem, | 5 |
| vel quia una perierat navis. {⁴³vel 'rari' de multis, ut ostendat statim | |
| alios plures periisse. et quomodo 'apparent', si 'ponto nox incubat atra'? | |
| aut quia 'crebris micat ignibus aether', aut quia ante ipsius oculos hoc | |
| evenit.}⁴³ nantes prima verbi positio est 'no nas nat', unde est | |
| "nare per aestatem liquidam". prima syllaba naturaliter longa | 10 |
| est, licet 'natare' 'na' brevis sit in eadem significatione. in | |
| gvrgite vasto tapinosis est, id est rei magnae humilis expositio. | |
| prudenter tamen Vergilius humilitatem sermonis epitheto sublevat, | |
| ut hoc loco 'vasto' addidit. item cum de equo loqueretur ait "ca- | |
| vernas ingentes". | 15 |