| arma virvm bene addidit 'virum', {⁴³id est virorum}⁴³. arma | 1.119.1 |
| enim dicuntur cunctarum artium instrumenta, ut "Cerealiaque | |
| arma", item "colligere arma iubet" et alio loco "dicendum et | |
| quae sint duris agrestibus arma". troia differentia in hoc | |
| sermone est et in sensu et in syllabis. nam cum provinciam dici- | 5 |
| mus, {⁴³nam Troia provincia, Ilium ipsa civitas,}⁴³ et principale est nomen, | |
| brevis est 'Tro'. quando autem non est principale et derivatio est, | |
| longa est 'Tro.', ut "Troius Aeneas". gaza Persicus sermo est | |
| et significat divitias, {⁴³unde Gaza urbs in Palaestina dicitur, quod in | |
| ea Cambyses rex Persarum cum Aegyptiis bellum inferret divitias suas | 10 |
| condidit}⁴³. est autem generis feminini, ut "et gaza laetus agresti". | |
| quo exemplo apparet quoque superfluo quaeri a multis, quemadmo- | |
| dum potuerit aurum natare, nescientibus gazas, id est opes, dici | |
| omne quod possidemus. {⁴³aut certe hyperbole tempestatis, ut etiam | |
| ponderosa ferri potuerint. per vndas 'per' quidam nolunt * * * .}⁴³ | 15 |