| iam validam zeugma est ab inferioribus 'vicit hiems'. quod | 1.120.1 |
| fit et a superioribus et a medio, plerumque et ad utrumque respondet, | |
| ut "Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui | |
| tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis et volucrum | |
| linguas et praepetis omina pinnae". ecce hoc loco 'sentis' et | 5 |
| ante dicta et sequentia concludit. ilionei antiptosis est, pro | |
| genetivo enim dativum posuit; nam constat huiusmodi Graeca no- | |
| mina dativum singularem in ei diphthongum mittere, ut Orphei; | |
| nam illa solutio est cum Orphei separatim dicimus: nec modo | |
| 'Ilionei' possumus dicere adstrictum esse genetivum, ut ipse sit qui | 10 |
| et dativus. quod si forte contingat, non regula mutatur, sed an- | |
| tiptosis fit, qua plerumque utuntur poetae, ut "urbem quam statuo | |
| vestra est" pro urbs, item "haeret pede pes" pro pedi. |