| {⁴³iam praeterea, ut "iam quae seminibus iactis se sustu- | 2.615.1 |
| lit arbos". arces ordinem tenuit: primum 'muros', deinde 'portas', | |
| post 'arces'; a muris enim in arcem convertendus est totus impetus; | |
| ob hoc autem 'arces' Minervae dantur, quod ipsa sit inventrix aedifi-}⁴³ | |
| ciorum, ut {⁴³"Pallas quas condidit arces", et quia summa quaeque | 5 |
| possidet sapientia. praeterea in capite esse dicitur; idcirco creditur | |
| patris Iovis capite generata.}⁴³ tritonia pallas notandum duo an- | |
| tonomasiva {⁴³sunt}⁴³ sine proprio {⁴³nomine}⁴³. et est nimiae iracundiae cum | |
| dicitur, quamquam irata sit Graecis, nequaquam tamen Troianis | |
| parcere; licet in historia lectum sit, vehementius iratam Minervam, | 10 |
| quod post victoriam ei sacrificare noluerint, ut Horatius "cum Pallas | |
| usto vertit iram ab Ilio in inpiam Aiacis ratem". {⁴³respice | |
| dicendo 'respice' ostendit, vere iam caliginem ab oculis eius esse sublatam.}⁴³ |