| {⁴³insedit adeo irata, ut ante sacerdotem ibi Cassandram de- | 2.616.1 |
| fenderet.}⁴³ nimbo effvlgens nube divina. {⁴³est [enim] fulgidum | |
| lumen, quo deorum capita cinguntur. sic etiam pingi solet. alii 'nim- | |
| bum' clavum transversum in veste existimant.}⁴³ alii 'limbo' legunt, {⁴³ut | |
| "Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo".}⁴³ et est | 5 |
| pars vestis extrema, quae instita dicitur, ut Horatius "quarum | |
| subsuta talos tegit instita veste". {⁴³gorgone saeva aut etiam | |
| per saevam Gorgonem fulgens; aut ipsa saeva terrore Gorgonis. sane | |
| Gorgones tres fuisse dicuntur, Stheno, Euryale, Medusa, quarum | |
| aspectus intuentes vertebat in lapides. hae autem mirae pulchritudinis | 10 |
| fuisse dicuntur, et quisquis eas vidisset stupore defigebatur. ideo fictum | |
| est, quod in lapides mutarentur. sed alia fabula refert, Medusam | |
| mirae parsimoniae virginem fuisse, et ob hoc acceptam Minervae. quae | |
| compressa a Neptuno Pegasum equum dicitur edidisse: quod posteaquam | |
| Minerva cognovit, eius caput dicitur amputasse et suo adfixisse pectori, | 15 |
| eique tribuisse vim, ut quidquid vidisset mutaret in saxum.}⁴³ |