| vestras evre domos irascentum est uti proprio nomine, | 1.140.1 |
| ut Terentius "ego te in pistrinum Dave dedam". aut quasi con- | |
| tra principem tempestatis irascitur, quem primum constat egressum, | |
| {⁴³quia supra 'una Eurusque Notusque ruunt'.}⁴³ quod autem dixit 'saxa | |
| inmania, vestras domos' de Pseudulo Plauti tractum est, ubi ait | 5 |
| "nisi forte carcerem aliquando effregistis vestram domum". | |
| {⁴³et figurate 'saxa, domos'; vario enim significatu idem ostenditur. | |
| iactet pro glorietur, sicut in georgicis "nullo tantum se Moesia | |
| cultu iactet". et hoc ex accidenti sumptum, quoniam quicumque sunt | |
| in aliqua re gloriosissima motu quodam et incessu corpus suum ia- | 10 |
| ctant.}⁴³ avla inrisio est; sequitur enim 'carcere'. et nihil tam | |
| contrarium si simpliciter intellegamus. |