| clavso quia dimittere ventos non ipsius est, sed iuben- | 1.141.1 |
| tis. {⁴³et hoc est "foedere certo et dare iussus habenas". ventorvm | |
| non otiose, sed per exprobrationem, poterat enim dicere 'vestro', sed ut | |
| supra "meo sine numine venti".}⁴³ carcere regnet licet carcer | |
| sit, tamen regnum est Aeoli; haec enim pro adfectu possidentis in- | 5 |
| tellegenda sunt, ut alibi cum de rure loqueretur "post aliquot | |
| mea regna videns mirabor aristas". {⁴³et bene regnum Aeoli | |
| custodiam carceris dixit.}⁴³ |