| dicto citivs non antequam diceret, dixit enim 'haec | 1.142.1 |
| ait'; sed citius, quam dici potest. placat sub poetica licentia | |
| physicam quoque tangit rationem. mare enim dicitur esse Neptunus, | |
| quem superius dixit graviter commotum, quia tempestas erat. nunc | |
| ait 'placat', quia iam sedari coeperant maria. | 5 |