| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| Secundum interrogationem Didonis post insidias Grae- | 3.pr.1 |
| corum et casus suorum proprios errores exsequitur, quos pertulit | |
| antequam ad Africam perveniret, ordine ut supra diximus commutato: | |
| nam rectum operis initium est "fracti bello fatisque | |
| repulsi". fuga autem eius haec est. relinquens Ilium Idam tenuit, | 5 |
| inde Antandrum civitatem, iuxta quam factis navigiis tenuit Thraciam, | |
| in qua Aenum constituit, ut multi putant. mox prodigiis territus | |
| Delum tenuit. illic accepto augurio, errore patris praetervectus | |
| Cycladas venit ad Cretam: ubi cum pestilentia laboraret, a diis | |
| penatibus monitus ad Strophadas delatus est insulas. inde praeter- | 10 |
| vectus maritima Graeciae apud Epirum susceptus est Heleni hospitio. | |
| unde profectus Calabriam tenuit, et illinc statim territus adventu | |
| Diomedis abscessit, navigavitque usque ad Scyllam et Charybdin, | |
| quae sunt Aetnae vicinae. unde vento pulsus circumita maxima parte | |
| Siciliae Drepanum venit, ubi secundum Vergilium perdidit patrem. | 15 |
| inde, ut est in primo, ad Didonis regna pervenit. |