| svperbvm ilivm nobile. 'Ilium' autem Vergilius neutro | 3.3.1 |
| tantum genere declinat, Horatius etiam feminino, ut "non semel | |
| Ilios vexata". sane modo 'Ilium' proprie de civitate dixit, nam | |
| regio 'Troia' est: quamvis interdum pro civitate provinciam ponat, | |
| ut "et campos ubi Troia fuit". hvmo fvmat neptvnia | 5 |
| troia 'humo' ab humo, {⁴³id est funditus,}⁴³ ut significet patriae suae | |
| solum quoque arsisse. sane quaeritur, quo modo dixerit 'cecidit' | |
| et 'fumat'. sed aut per licentiam poeticam tempus pro tempore | |
| posuit, ut "meminisse horret luctuque refugit": aut | |
| certe naturam rerum expressit; nam ruina in brevi fit, fumus vero | 10 |
| longo permanet tempore. nam quod ait Probus, ad discernendum | |
| tempus circumflectendam ultimam syllabam, ut intellegamus 'fumavit', | |
| non procedit, quia 'pone' tantum [verbum] in ultima habet accentum, | |
| ut significet 'retro'. {⁴³neptvnia troia bene et subtiliter etiam diis in- | |
| vidiam commovet, ut ea quoque cecidisse dicat quae putabantur deorum. | 15 |
| sane fabula talis est. Laomedon, rex Troianorum, sollicitus pro opibus | |
| suis petit ab Apolline et Neptuno, ut Ilium cingerent muris mercede | |
| promissa. quo impetrato quae diis promiserat denegavit. sed Neptunus | |
| iratus cetos, id est beluam marinam inmisit: quod malum Troiani | |
| passi sunt nece filiarum, quas belua comedebat, donec apertiore responso | 20 |
| Hesiona Laomedontis filia monstro exponeretur, quam Hercules Troia | |
| eversa liberavit et amico suo Telamoni dedit uxorem. sane Laomedonte | |
| occiso Priamo Phrygiae donavit imperium.}⁴³ |