gentem inmeritam bene 'gentem': nam Laomedontis et 3.2.1
Paridis culpa universa gens perire non debuit. visvm svperis
{⁴³ut ipse ait, Neptunum Iunonem Minervam vidisse se eversores Troiae.}⁴³
laus Ilii {⁴³est}⁴³, quod non nisi dii potuere subvertere. quotienscumque
autem ratio {⁴³vel iudicium}⁴³ non apparet, 'sic visum' interponitur, ut 5
Horatius "sic visum Veneri", cum amorem ostenderet non esse
pulchritudinis. et bene accusatio in deos habet quandam veneratio-
nem; alioquin sacrilegium est.