| svb ipsa antandro iuxta Antandrum. est autem civitas | 3.6.1 |
| Phrygiae, dicta Antandros, vel quod de Andro insula eam condiderunt | |
| coloni, quasi ἀντὶἌνδρου, vel quia Graeci venientes per Thraciam | |
| cepere Polydorum, pro cuius pretio hanc accepere civitatem, quae | |
| ex facto nomen accepit, {⁴³Antandros, id est propter virum data}⁴³: quam- | 5 |
| vis huic opinioni Vergilius non consentiat. fertur tamen quod post | |
| acceptum pretium a Graecis occisus sit lapidibus. alii a Polymestore | |
| occisum dicunt post eversam Troiam et in maria praecipitatum. | |
| cuius cum mater Hecuba agnovisset cadaver, cum captiva duceretur, | |
| flendo in canem conversa est, cum se praecipitare vellet in maria: quod | 10 |
| ideo fingitur, quia nimio dolore inaniter Graecis conviciabatur. {⁴³non | |
| nulli adserunt, Antandron insulam esse vicinam Troianis regionibus. | |
| ab hac [populos] incolas coactos loci angustia ad vicina litora profectos | |
| civitatem Antandron ex nomine patriae condidisse.}⁴³ phrygiae idae | |
| ad discretionem Cretensis. molimvr {⁴³fabricamus,}⁴³ paramus. et bene | 15 |
| petiit loca, in quibus et lateret et navigia praepararet. |