| cvm sociis natoqve penatibvs et magnis dis duo humana | 3.12.1 |
| posuit et duo divina: patris non fit mentio, quia secundum Vergi- | |
| lium ad Italiam non venit. penatibvs et magnis dis Varro | |
| quidem unum esse dicit penates et magnos deos; nam {⁴³et}⁴³ in basi | |
| scribebatur "magnis diis". potest tamen hoc pro honore dici; nam | 5 |
| dii magni sunt Iuppiter {⁴³Iuno}⁴³ Minerva Mercurius. qui Romae cole- | |
| bantur, penates vero apud Laurolavinium: unde apparet non esse | |
| unum. {⁴³id est Varro et alii complures magnos deos adfirmant simulacra | |
| duo virilia, Castoris et Pollucis, in Samothracia ante portam sita, | |
| quibus naufragio liberati vota solvebant. alii deos magnos Caelum ac | 10 |
| Terram putant ac per hoc Iovem et Iunonem. dii penates a Samothracia | |
| sublati ab Aenea in Italiam advecti sunt, unde Samothraces cognati | |
| Romanorum esse dicuntur. quos inter cetera ideo magnos appellant, | |
| quod de Lavinio translati Romam bis in locum suum redierint: quod | |
| imperatores in provincias ituri apud eos primum immolarint: quod | 15 |
| eorum nomina nemo sciat: quod praesentissimi sentiantur; nam cum | |
| ambae virgines in templo deorum Lavini simul dormirent, ea quae | |
| minus casta erat fulmine exanimata alteram nihil sensisse. quos Ro- | |
| mani penitus in cultu habent, quos nisi sacerdoti videre fas nulli sit, | |
| qui ideo penates appellantur, quod in penetralibus aedium coli soleant; | 20 |
| nam et ipsum penetral penus dicitur, ut hodie quoque penus Vestae | |
| claudi vel aperiri dicitur.}⁴³ |