terra procvl 'procul' est quasi porro ab oculis: unde 3.13.1
potest et 'satis longe' significare, et 'non valde', ut in V.
"est procul in pelago saxum", quod satis longe fuisse intellegi
non potest, ne voluptas pereat spectaculi. quamquam et hic similis
possit esse significatio; brevis est enim Hellesponti transitus. vastis 5
aut vastatis aut magnis.