| {⁴³forte fvit ivxta tvmvlvs excusat dicendo 'forte fuit', quod | 3.22.1 |
| iuxta eum locum sacrificaverit.}⁴³ tvmvlvs {⁴³autem dicendo, uno}⁴³ hoc | |
| sermone et collem et sepulcrum fuisse significat. {⁴³potest enim tu- | |
| mulus et sine sepulcri interpretatione collis interdum accipi: nam et | |
| terrae congestio super ossa 'tumulus' dicitur. sane apparatus mortuo- | 5 |
| rum 'funus' dici solet, exstructio lignorum 'rogus', subiectio ignis | |
| 'pyra', crematio cadaveris 'bustum', locus 'ustrina', operis exstructio | |
| 'sepulcrum', inscriptum nomen memoriaque 'monumentum'.}⁴³ qvo | |
| svmmo in quo summo. cornea virgvlta et myrtvs bene legit | |
| hastis apta virgulta: nam legimus "et bona bello cornus" item | 10 |
| "et pastoralem praefixa cuspide myrtum" {⁴³et alibi | |
| "ac myrtus validis hastilibus"}⁴³. ergo si telis fuerat confixus, merito | |
| illic haec coaluere virgulta. 'cornus' autem declinatur ut ficus, si | |
| arbor sit: nam 'cornu' animalis indeclinabile est, licet genetivum | |
| usurparit Lucanus, ut "cornus tibi cura sinistri | 15 |
| Lentule". sic Cicero in Arato "huius genus" pro genu. |