| {⁴³virgvlta copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, | 3.23.1 |
| vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula. horrida myrtvs 'horrida' | |
| ad loci faciem rettulit, non ad arboris naturam: vel certe umbrosa. | |
| myrtvs sane de myrto fabula talis est. haec Myrtus ex fama de plebe | |
| antiquorum nata Graeco vocabulo Myrene vocitata est, forma pulcherrima. | 5 |
| hanc cum quidam popularium dives et nobilis adamasset, a parentibus | |
| eius postulavit uxorem. interea latrones urbem occupaverunt: quam | |
| cum depopulantur, Myrenen, fratribus eius occisis, captivam duxerunt | |
| et in latebris condiderunt, donec alia loca vastarent. sed haec Myrene, | |
| inventa occasione, fugit et ad cives reversa est. gratulati cives eam | 10 |
| sacerdotem Veneris esse iusserunt: quae cum sacra celebraret, unum de | |
| latronibus, per quos abrepta fuerat, in plebe cognovit, eumque conpre- | |
| hensum in medium vulgus extraxit. latro, poenis adactus, omnia quae | |
| intendebantur confessus est, socios quoque, ubinam essent, prodidit. sed | |
| iuvenis, qui eam ante amaverat et petierat sibi coniugem, ad investi- | 15 |
| gandos latrones sibi negotium depoposcit: quos cum inventos cepisset et | |
| praemium posceret, data ei potestas est a populo, ut virginem quam | |
| amaverat in matrimonium duceret: ob quam rem irata Venus illum | |
| mori fecit, virginem autem in myrtum arborem vertit, eique quod sacer- | |
| dos fuisset, praestitit, ut perpetuo et suavi odore gauderet.}⁴³ | 20 |