| mvlta movens animo non dicit quae, sed ex sequentibus | 3.34.1 |
| intellegimus. cogitabam, inquit, {⁴³ne forte bellum inmineret, quod san- | |
| guinem vidissem, ne lucum nympharum violassem,}⁴³ ne forte sanguis | |
| esset ex nymphis; amadryades namque cum arboribus et nascuntur | |
| et pereunt: unde plerumque caesa arbore sanguis emanat. nam <ut> | 5 |
| Ovidius ait, cum Erysichthon arborem incideret, primo sanguis | |
| effluxit, post ululatus secutus est: inde Statius "nec amplexae di- | |
| mittunt robora nymphae". item cogitabam, ne forte ex terra | |
| Martis iure sanguis efflueret: nam quod dicit haec se veneratum | |
| esse numina, illas constat praecessisse cogitationes. | 10 |