| gradivvmqve patrem {⁴³gradivum}⁴³ θοῦρον Ἄρηα, id est ex- | 3.35.1 |
| ilientem in proelia, quod in bellantibus sit necesse est: {⁴³aut gravem | |
| deum. patrem autem ideo, quia apud pontifices Mars pater dicitur. | |
| alii 'gradivum', quod gradum inferant qui pugnant; aut quod inpigre | |
| gradiantur. †alii a graditudine, quod huc et illuc gradiatur: unde | 5 |
| Martem communem dici. non nulli eundem Solem et Vulcanum dicunt, | |
| sed Vulcanum generis esse omnis principem, Martem vero Romanae | |
| tantum stirpis auctorem. alii gradivum, quia numquam equester; aut | |
| a gradu dictum}⁴³. geticis Thraciis. Getae autem populi sunt | |
| Mysiae, quae, quia lata est, multas continet gentes. | 10 |