| infelix aut qui iam infelix esse coeperat, aut cui etiam | 3.50.1 |
| provisa nocuerunt. {⁴³aut 'infelix', quia superstes liberis fuit, aut quia | |
| illi perfidia non ab hostibus tantum est.}⁴³ mandarat aphaeresis est, | |
| sive dixeris 'commendarat', sive 'amandarat'. {⁴³et 'mandarat' est amoris, | |
| 'amandarat' vero odii est. et amandare est sub specie legationis aliquem | 5 |
| relegare. fvrtim ne Graeci scirent.}⁴³ |