| {⁴³aggeritvr tvmvlo tellvs ut ostenderet verum tumulum, ne forte | 3.63.1 |
| aliquis alius illud errore violaret.}⁴³ stant positae sunt. multa | |
| autem, ut supra diximus, hic sermo significat. manibvs | |
| manes sunt animae illo tempore, quo de aliis recedentes corporibus | |
| necdum in alia transierunt. sunt autem noxiae, et dicuntur κατὰ | 5 |
| ἀντίφρασιν: nam manum, ut supra diximus, bonum est; | |
| unde et mane dictum est. similiter etiam Eumenidas dicimus, | |
| Parcas, bellum, lucum. alii manes a manando dictos intellegunt: | |
| nam animabus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum, | |
| unde et defluunt. Quidam {⁴³manes}⁴³ deos infernos tradunt. {⁴³quidam alios | 10 |
| manes, alios deos infernos dicunt: plurimi ut deos caelestes vivorum, | |
| ita manes mortuorum tradiderunt. alii manes nocturnos esse eius | |
| spatii, quod inter caelum terramque est, et ideo umoris qui noctu cadit | |
| potestatem habere: unde mane quoque ab isdem manibus dictum. | |
| maestae arae Cicero pro Murena "imaginem lugentem".}⁴³ | 15 |