| {⁴³caervleis vittis Cato ait, deposita veste purpurea feminas | 3.64.1 |
| usas caerulea cum lugerent. veteres sane caeruleum nigrum accipiebant. | |
| 'vittae' autem 'caeruleae' in acerbo funere praecipue filiorum familias | |
| adhiberi solebant, sicut hic; nam Polydori funus, utpote adhuc pueri, | |
| acerbum est, et quia eius aetatis erat, ut filius familias adhuc esse potuisset.}⁴³ | 5 |
| atraqve cvpresso nigra, funesta: nam inferis consecrata est, quia | |
| caesa numquam revirescit. moris autem Romani fuerat ramum cu- | |
| pressi ante domum funestam poni, ne quisquam pontifex per igno- | |
| rantiam pollueretur ingressus. hinc Horatius "nec te praeter in- | |
| visam cupressum ulla brevem dominum sequetur". 'atra' | 10 |
| autem, quod atratos lares significet. {⁴³atra cvpresso fabula [autem] | |
| de cupresso talis est: cum haberet in deliciis Cyparissus puer cervum | |
| et ipse ab Apolline diligeretur, inprudens cervum suum iaculo occidit, | |
| eumque dum luget neglecta consolatione Apollinis, dolore consumptus | |
| est; cuius ut exstaret memoria, in luctuosam arborem, id est cupressum, | 15 |
| mutatus est, quae defunctis adhibetur.}⁴³ |