| sangvinis sacri {⁴³id est}⁴³ de victimis sumpti. {⁴³ideo autem | 3.67.1 |
| lactis et sanguinis mentio facta est, quia adfirmantur animae lacte et | |
| sanguine delectari. Varro quoque dicit mulieres in exsequiis et luctu | |
| ideo solitas ora lacerare, ut sanguine ostenso inferis satisfaciant, quare | |
| etiam institutum est, ut apud sepulcra et victimae caedantur. apud | 5 |
| veteres etiam homines interficiebantur, sed mortuo Iunio Bruto cum | |
| multae gentes ad eius funus captivos misissent, nepos illius eos qui | |
| missi erant inter se conposuit, et sic pugnaverunt: et quod muneri | |
| missi erant, inde munus appellatum. sed quoniam sumptuosum erat | |
| et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est | 10 |
| vestis mortuis inici, ut et ipse testatur "purpureasque su- | |
| per vestes velamina nota" et "purpureosque iacit flores". | |
| alii sanguinis inferendi ad adescandas defunctorum animas illa ratione | |
| consuetudinem tradunt, ut id quod amiserunt videantur accipere: sanguis | |
| enim velut animae possessio est, unde exsangues mortui dicuntur. nam | 15 |
| et Homerus in necromantia non prius facit loqui animas, nisi sanguine | |
| gustato. alii lac et sanguinem ab hoc accipiunt, quod una res nutrit, | |
| alia nutriatur.}⁴³ |