| animamqve sepvlcro condimvs {⁴³ergo sicut dictum est}⁴³ bene | 3.68.1 |
| animam lacte et sanguine ad tumulum dicit elicitam: lacte namque | |
| corpus nutritur post animae coniunctionem, et anima sine sanguine | |
| numquam est, quo effuso recedit. legimus praeterea in VI., | |
| insepultorum animas vagas esse: [{⁴³ergo vagantem circum sepulcrum | 5 |
| significat}⁴³] et hunc constat non legitime sepultum fuisse. rite ergo | |
| reddita legitima sepultura, redit anima ad quietem sepulcri, quam | |
| Stoici herciscundi, id est medium secuti, tam diu durare dicunt, | |
| quam diu durat et corpus: unde Aegyptii, periti sapientia, condita | |
| diutius reservant cadavera, scilicet ut anima multo tempore perduret | 10 |
| et corpori sit obnoxia, nec cito ad alios transeat. Romani contra | |
| faciebant, comburentes cadavera, ut statim anima in generalitatem, | |
| id est in suam naturam rediret. dicit ergo nunc sacrificiis quibus- | |
| dam elicitam animam et sepulcro conditam obnoxiamque factam | |
| corpori, quod ante horrebat, quasi per vim extorta. ideo autem | 15 |
| Stoicos medium sequi diximus, quia Plato perpetuam dicit animam | |
| et ad diversa corpora transitum facere statim pro meritis vitae | |
| prioris. Pythagoras vero non μετεμψύχωσιν, sed παλιγγενεσίαν esse | |
| dicit, hoc est redire, sed post tempus. svpremvm non est nomen, | |
| sed adverbium, ut "torvum clamat". ciemvs autem est | 20 |
| hoc loco: dicimus more sollemni, {⁴³id est tertio}⁴³ 'vale, nos te ordine | |
| quo natura permiserit cuncti sequemur'. {⁴³quidam dicunt eorum mor- | |
| tuorum nomina ter vocari, qui in aliena terra dimittuntur, ut in VI. | |
| "et magna manes ter voce vocavi".}⁴³ |