| {⁴³atqve rotis svmmas l. p. v. bene non moratur in descriptione | 1.147.1 |
| currus, ut citius liberetur Aeneas.}⁴³ * * * perlabitvr vndas figura est. | |
| quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam | |
| sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam no- | |
| mini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et | 5 |
| faciebant honestam elocutionem. nos dicimus 'per undas labitur', | |
| illi dicebant 'perlabitur undas'. item 'per forum curro' et 'per- | |
| curro forum'. notandum plane quod plerumque suum regit casum, | |
| plerumque ad ablativum transit. |