| sacra mari colitvr medio ordo est: in mari medio | 3.73.1 |
| Aegaeo colitur tellus sacra, Neptuno et Nereidum matri, id est Do- | |
| ridi, gratissima. fabula {⁴³autem}⁴³ talis est: post vitiatam Latonam | |
| Iuppiter cum etiam eius sororem Asterien vitiare vellet, illa optavit | |
| a diis, ut in avem converteretur: versaque in coturnicem est. et | 5 |
| cum vellet mare transfretare, quod est coturnicum, adflata a Iove | |
| et in lapidem conversa, diu sub fluctibus latuit. postea supplicante | |
| Iovi Latona, levata superferri aquis coepit. haec primo Neptuno | |
| et Doridi fuit consecrata. postea cum Iuno gravidam Pythone in- | |
| misso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa {⁴³Latona}⁴³, tan- | 10 |
| dem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic | |
| Dianam primo, post Apollinem peperit. qui statim occiso Pythone | |
| ultus est matris iniuriam. sane nata Diana parturienti Apollinem | |
| matri dicitur praebuisse obstetricis officium: unde cum Diana sit | |
| virgo, tamen a parturientibus invocatur. haec namque est Diana, | 15 |
| Iuno, Proserpina. nata igitur duo numina terram sibi natalem er- | |
| rare non passa sunt, sed eam duabus insulis religaverunt. veritas | |
| vero longe alia est. nam haec insula cum terrae motu laboraret, | |
| qui fit sub terris latentibus ventis, sicut Lucanus "quae- | |
| rentem erumpere ventum credidit", oraculo Apollinis terrae | 20 |
| motu caruit. nam praecepit, ne illic mortuus sepeliretur, {⁴³ut in | |
| Vulcano,}⁴³ et iussit quaedam sacrificia fieri. postea e Mycono Gyaro- | |
| que vicinis insulis populi venerunt, qui eam tenerent; quod etiam | |
| Vergilius latenter ostendit. quod autem diximus Dianam primo | |
| natam, rationis est: nam constat, primam noctem fuisse, cuius in- | 25 |
| strumentum est luna, id est Diana; post diem, quem sol efficit, qui | |
| est Apollo. ut autem Delos primo Ortygia diceretur, factum est a | |
| coturnice, quae graece ὄρτυξ vocatur. Delos autem, quia diu latuit | |
| et post apparuit: nam δῆλον Graeci manifestum dicunt: vel quod | |
| verius est, quia cum ubique Apollinis responsa obscura sint, mani- | 30 |
| festa illic dantur oracula. Delos autem et civitas dicitur et insula: | |
| unde interdum recipit praepositionem. {⁴³item aliter: Iuno cum vidis- | |
| set Latonam a Iove adamatam, iuravit eam non parituram in terris. | |
| Iuppiter mutavit eam in coturnicem, quae Graece ὄρτυξ appellatur, et | |
| monstravit ut veniret Delon, quae illis temporibus circa omnia litora | 35 |
| ferebatur ventis. post partum vero Latonae, quo Dianam et Apollinem | |
| peperit, Ortygia dicta est quae ante Delos nominabatur, et postea Delos, | |
| cum eam Apollo revinxisset Gyaro et Mycono, altissimis montibus. | |
| sacra mari et reliqua. sane sacrum dicitur quod rite sacratur deo, ut | |
| aedes, arae, simulacra, dona. hic igitur aedium sacrarum etsi non | 40 |
| aperte, attamen eiusdem ritus meminit, cum de insula loqueretur, in | |
| qua praeterquam ut 'sacra' dixerat, id est sacrata, gratiam quoque | |
| posuit non solum Doridi matri Nereidum, quae traduntur deae maris, | |
| sed Neptuno etiam addidit, dominatori videlicet omnium in mari deo- | |
| rum. tellvs maior dignitas est 'tellus', quam si dixisset insula.}⁴³ | 45 |