| {⁴³nereidvm matri Doridi, quinquaginta nympharum matri, con- | 3.74.1 |
| iugi Nerei. neptvno aegeo quia in Aegeo mari haec insula posita | |
| est. sane inter Hellespontum et Adriaticum mare omne illud mare | |
| Aegeum appellatur, quod nomen a patre Thesei Aegeo traxit. cum | |
| enim in labyrintho Minotaurus esset inclusus et quotannis ex nobilitate | 5 |
| Atheniensium septem pueri vel puellae ad vescendum Minotauro mitte- | |
| rentur, tandem dolor Theseum subiit. profectus itaque est ad Mino- | |
| taurum perimendum placuitque cum patre, ut <si> illud monstrum vicis- | |
| set, vela candida navibus daret, si forte a Minotauro fuisset oppressus, | |
| navigium cum atris velis rediret. sed cum extinxisset Minotaurum, | 10 |
| oblitus non cum candidis, sed cum nigris velis reverti coepit, et patri | |
| in specula constituto triste sui interitus signum dedit; qui extinctum | |
| filium credens se praecipitavit in mare, unde Aegeum pelagus appella- | |
| tum est.}⁴³ |