| {⁴³templa dei et reliqua. hoc iuxta augurii genus quod stati- | 3.84.1 |
| vum dicitur retulit, in quo consideratur, quo in loco auguria peragi | |
| debeant: nam ideo ait 'templa dei' et reliqua, et subiunxit 'quove ire | |
| iubes' et exinde 'da pater augurium'. sane quaeritur, cur saxum ve- | |
| tustum dixerit. sed traditur a plurimis, inter quos etiam Epaphus, vir | 5 |
| peritissimus, refert, Delphis quodam tempore evenisse, ut templum reli- | |
| giosum ante et intactum spoliatum incensumque sit, ac post multas Co- | |
| rinthii urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque | |
| antea, neque postea hoc incommodo vexatam, sicut Thucydides. quod | |
| etiam Cicero in praetura Verrinarum ita ait "tantaque vis huius | 10 |
| religionis est et semper fuit, ut ne Persae quidem cum bel- | |
| lum toti Graeciae, diis hominibusque indixissent et mille | |
| navium classem Delum appulissent, quicquam conarentur | |
| aut violare aut attingere". non mirum ergo, si aut ad <sua> tem- | |
| pora poeta respondit, aut ad pristina, utpote quod religio numquam | 15 |
| omnino vexata illo suo antiquo et vetusto saxo colebatur. vel 'vetusto' | |
| religioso. et quod 'venerabar' ait, ostendit se precatum.}⁴³ |