| {⁴³da propriam 'da' dic, indica; Apollo enim non dandi, sed di- | 3.85.1 |
| cendi habet potestatem. quaeritur etiam cur Aeneas cum Delum | |
| venisset, nullis prius hostiis caesis statim a precibus coeperit: quia tra- | |
| dunt multi, inter quos et Varro, esse aras tam Apollinis, quam filii | |
| eius non tantum Deli, sed in plurimis locis, apud quas hostiae non | 5 |
| caedantur, sed consuetudo sit deum solemni tantum prece venerari. quod | |
| autem ait Neptuno et Apollini tauris postea sacrificatum, [et] apud | |
| alias aras hoc factum accipi oportet.}⁴³ propriam perpetuam, {⁴³stabi- | |
| lem, firmam,}⁴³ ut "propriamque dicabo". et bene post ex- | |
| perimentum male conditae civitatis perpetuas postulat sedes. | 10 |
| thymbraee Thymbraeus Apollo dicitur a loco Troiae, id est agro | |
| vicino, pleno thymbra, {⁴³quae satureia dicitur. et bene Deli positus | |
| Thymbraeum appellat quem in Troia adsueverat colere in agro,}⁴³ in quo | |
| eius et nemus est et templum, ubi a Paride Achilles occisus est: | |
| unde fingitur manu Apollinis vulneratus. ergo Thymbraeus, ut | 15 |
| Delius; nam numina a locis frequenter nomen accipiunt: {⁴³alii Thym- | |
| bram locum in Delo consecratum Apollini tradunt}⁴³. sane quia Graece | |
| θύμβρη facit, in derivatione η in diphthongon mutat, ut Αἴτνη | |
| Aetnaeus, Δίρκη Dircaeus. domvm familiam, ut "do- | |
| mus tenet a quo Sergia nomen". | 20 |