| da pater 'pater' religionis, ut supra diximus, | 3.89.1 |
| nomen est. nam et hominibus datur, ut "inde toro pater | |
| Aeneas", et montibus, ut "pater Appenninus", et fluviis | |
| ut "Thybri pater" numinibus etiam, ut "quid- | |
| ve pater Neptune paras", item "ipse pater Danais | 5 |
| animos viresque secundas sufficit", item "odit et | |
| ipse pater Pluton". avgvrivm modo oraculum, sed usurpative. | |
| {⁴³augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium | |
| aut signorum, quod tunc peti debet, cum id quod animo agitamus per | |
| augurium a diis volumus impetratum, ut in hoc loco Aeneas, postquam | 10 |
| omnia quae volvebat animo petiit, ait 'da pater augurium'. et est spe- | |
| cies ista augurii quae legum dictio appellatur: legum dictio autem est, | |
| cum condicio ipsius augurii certa nuncupatione verborum dicitur, [quali | |
| condicione augurium peracturus sit:] quod hic facit exsequendo formas | |
| petitionis versibus supra dictis; tunc enim quasi legitimo iure legem | 15 |
| adscribit 'da pater augurium' et reliqua.}⁴³ animis inlabere nostris | |
| quia Apollinis responsa semper obscura sunt, vera tamen: unde cum | |
| intellegentia oraculum postulat. |