| {⁴³tremere omnia in consequentibus quid sit 'omnia' docuit di- | 3.90.1 |
| cendo 'liminaque laurusque dei'. et hoc augurium iuxta auguralem | |
| disciplinam dictum est, quod appellatur tripudium sonivium, id est a | |
| sono, ad quod pertinet si arbor sponte radicitus cadat, si terra tremat: | |
| quod hic Aeneae factum ostendit, antequam voce divina responsa per- | 5 |
| ciperet.}⁴³ visa repente Stoicos et Academicos secutus est, qui | |
| dicunt ea quae contra naturam sunt, non fieri, sed fieri videri: unde | |
| magica ars omnis exclusa est, sicut Plinius Secundus docet in na- | |
| turali historia. |