| liminaqve 'que' brevis est pro longa posita: quod hac | 3.91.1 |
| ratione defenditur: aut quia omnia monosyllaba ad artem non per- | |
| tinent et his licenter uti possumus, aut certe quia omne μόριον, | |
| id est particula, quae sui substantiam non habet, membrum putatur | |
| superioris orationis: quod si est, 'liminaque' quasi una pars ora- | 5 |
| tionis est, et potest 'que' finalitatis ratione vel produci vel corripi. | |
| {⁴³lavrvsqve dei aut ideo singulariter, quia in Delo insula laurus | |
| Apollini consecrata est; aut lucum dicit; aut quia traditur, Latonam | |
| duas laurus amplexam Dianam et Apollinem enixam. fabula sane | |
| de lauro talis est: Daphne Penei, vel ut alii dicunt Ladonis filia, ab | 10 |
| Apolline adamata est. a qua cum precibus et promissis non potuisset | |
| Apollo ut secum concumberet impetrare, vim ei adhibere conatus est, | |
| cumque eam insequeretur et illa fugiens defecisset lassata, terrae implo- | |
| ravit auxilium. quam terra hiatu facto recepit et pro ea arborem edi- | |
| dit, quae Graece nomen suum retinuit, Latine laurus dicitur. sed Apollo | 15 |
| eam etiam mutatam ita dilexit, ut tutelae suae adscriberet efficeretque, | |
| ut propter virginitatem servatam semper vireret. moveri quia opinio | |
| est sub adventu deorum moveri templa.}⁴³ |