| svmmissi inclinati. {⁴³utrum corpore an anima? an <quia> sup- | 3.93.1 |
| plices rogamus? an, quod verum est, inclinati?}⁴³ et sciendum pro qua- | |
| litate numinum orantes interdum ima, interdum summa respicere; | |
| nam potestates aliae caelestes sunt, aliae terrenae, aliae permixtae: | |
| unde nunc Apollinem deprecantes, terram petunt. ipse est enim et | 5 |
| Sol et Liber pater, qui inferos petiit, ut Horatius "te vidit insons | |
| Cerberus". bene ergo terram petunt, unde ad eos responsa perve- | |
| niunt, et quia Apollo etiam inferis notus est. |