| {⁴³seditio 'seditio' est <dissensio civium>, sicut Cicero ait in de | 1.149.1 |
| re publica "eaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad | |
| alios, seditio dicitur".}⁴³ animis ignobile id est stultum, ut con- | |
| tra nobilem animum prudentium dicimus. ideo etiam paulo post | |
| ait 'arrectis auribus'; sumpsit enim translationem ab animalibus, | 5 |
| {⁴³quae utique stultiora sunt.}⁴³ vvlgvs et masculini generis et neutri | |
| lectum est: generis neutri hoc loco, alibi masculini, ut in "vulgum | |
| ambiguas". et hoc est artis ut masculino utamur, quia omnia | |
| Latina nomina in us exeuntia, si neutra fuerint, tertiae sunt decli- | |
| nationis, ut pecus pecoris: si autem secundae fuerint declinationis, | 10 |
| masculina sunt; 'vulgi' autem facit, non 'vulgeris', ut docti, clari. | |
| usurpatum tamen est neutrum genus propter unum Graecum nomen, | |
| id est pelagus. cum enim pelagi faciat, neutri tamen est generis. |