| meritos unicuique aptos; ratio enim victimarum fit pro | 3.118.1 |
| qualitate numinum: nam aut haec immolantur quae obsunt eorum | |
| muneribus, ut porcus Cereri, quia obest frugibus, hircus Libero, | |
| quia vitibus nocet: aut certe ad similitudinem, ut inferis nigras | |
| pecudes, superis albas immolent, {⁴³item}⁴³ tempestati atras, candidas | 5 |
| serenitati. {⁴³sane hic ostendit dicendo 'meritos' rite Neptuno et Apollini | |
| tauros immolari. 'honores' taurum figurate dixit; varietas enim ipsa | |
| idem significat.}⁴³ |